- CANON in Ecclesia Romana officium est Ecclesiasticum
- CANON in Ecclesia Romana officium est EcclesiasticumHariulfus Chron. Centul. c. 26. Praeter orationum munia et Psalmorum modulationem, haec attentissime observabat, ut de S. Trinitate, tum de Spiritu S.--- postque de S. Petro vel omnibus Apostolis, sive omnibus Sanctis no-Cturnalem et diurnalem Canonem, exceptô Claustrali canone, cui numquam pene deerat, quottidie Domino persolveret. Et c. 33. Non tamen omittebat --- genu flexionum continuationem, sacrarum aedium circuitionem, sacrorumque Canonum de S. Trinitate, de Spiritu S. deque S. Maria et de omnibus Sanctis expensionem. Atque inde dictae Horae Canonicae sunt, de quibus suô locô. Sed et Canon Magnus, nomen festivitatis sacrae est, in Ecclesia Graeca, quae feriâ V. primae quadragesimalis hebdomadis celebrari consuevit, ut ex Triodio seu Quadragesim. Rituali Graecorum colligitur. Dicitur autem iis Magnus Canon, quia, cum alii Canones triginta ad summum troparia contineant; hic ducenta continet et quinquaginta: hinc et Aliptes appellatus, quod efficax sit, quam maxime ad conterendos hostes et ad quoscumque conflictus Spirituales praeparandos Fideles Andreas Archiepiscopus Cretansis auctos huius officii perhibetur, apud Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.